
[A sinistra: Marsilius Ficinus, Christophorus Landinus, Angelus Politianus Demetriusque Calcondila.]
Cum posteris coniungere priscos auctores cuiusque aetatis optimos et censendum et agendum pauca interposita temporis intercessione maximi momenti sit apud quos Latinitati operam litterisque humanioribus nauant. Ipse in sinu semper mecum fero (omne fere tempus ad legendum excerpendum adnotandum ediscendum) quam minime uolumina atque unius auctoris Latinitatis priscae (plus minusue ad Boethium usque) simul ac recentioris Latinitatis (a Petrarca inde ad nosmet ipsos usque). Inter paucos quos coeperunt mecum commercium habere humanissimum omnium, amicorum colloquium, saepenumero ex ore mei querella exoritur ob id ipsum quod posteri neglegantur auctores — tam orationis solutae quam uersuum operum — praesertim tam ob splendioris partis professorum (quaerendum quid isti profiteantur) nequitiam — quod foras, ut conuersa cauda cum diuo Augustino (de Ver. Rel. XXXIX: 72) dicam, parum eundum — quam (quod stupendum est) ob discipulorum inscitiam intertiam securitatem. Animis blandiri eosque captare non dulcibus imbecillibusque uerbis superbiaque leniunda necessum est et aures praebere — haud igitur ipsis me respuere ast quidni queritandum ne contumeliose quidem, immo perpolite urbanitate fartus praeconia facio ut quisque ius sui (eorum enim qui sibi arrogant philologous —uel Latinissime dicti studiosos— sed uero philogelous tantum!) seruet nec tabescat:
Quid Tacitum mihi corrigis: si uita tua inemendata est? (I. Lipsii Const. II: 4)
Heri e forulis epistolarum libros cepi Angeli Politiani —adhuc tantum primum compertum perlectumque habeo— et uere obstupui cum acumen tum sapientia hominis perquam humanissimi postquam duas inter multas legissem epistulas quae sunt inter Pomponium Laetum atque Politianum ipsum quae hic referri (quamuis nonnunquam tempore premar) mirari (ubi nihil mirandum in excelsioribus uiris) imitari (ne uitam silentio transeamus) est operae pretium.
Pomponius Laetus Angelo Politiano s. d.
Serius quam opinabaris ab amicissimo fieri distuli ad te mittere quod summo opere legere optabas. Causa fuit nescioquis qui se intra paucos dies daturum Quintilem et Sextilem mihi pollicitus est, remque is longius opinione mea traxit. Ipse tandem, ut creditori, qui uel praecipuus es, satisfacerem, quae apud me erant diligentissime exscripsi. A Venusia Apulorum adlata sunt marmorea in tabula. Obscuro loco ibi latebant fragmenta aliarum tabularum. Ubi annus integer erat coniungi nequiuerunt, quod multa deerant. Illinc translata Arianum. Summa cura quae superest tabula seruatur.
Mitto et quaedam monimenta rerum eodem in loco reperta et placitura tibi, ut existimo, amatori uetustatis. Romae fere idem, sed multo ante. Verum fine caret. Si habere cupis, rescribe, quanquam quid hoc dixerim, cum facile intellegam te plurimum id quarere? Sed uidebatur optabilius si poposceris. Scias omnia quae apud me sunt tua esse.
Duo a te sum petiturus. Alterum studio, alterum auctoritate conficies. Illud est apud Valerium Flaccum in quinto libro, cum loquitur Chalybibus populis, apud quos ferrum repertum est: quid sibi uelit 'indigena'? Quod sequitur corruptum est. Et statim duo carmina quae sequuntur fabulam habent mihi incognitam. Forte Apollonius aliquid de ea re scribit. Tuum limatissimum iudicium expecto, quod, mea sententia, quicunque profitemur litteras, ueneremur necesse est. Sed de ingenio nescioquid scripturus sum.
Illud alterum erat, ut unicis litterarum fautoribus, Laurentio ac filio, me commendes. Ab Laurentio tua opera obsecro impetres litteras non uulgares, siue ad Ioannem Tornabonum, siue ad oratorem Florentinorum, in commendationem Fabritii contubernalis mei, qui, ut praedicat, notissimus est Laurentio. Aliasque Florentiae negocia Reguli Fauentini egit. In praesentia cum sit expediturus quaedam honestissima in Curia Romana, auctoritatem Laurenti, quae plurima est, uehementer accedere cupit. Effice tu, homo non minus litteratissimus quam integerrimus, ut uoto fruamur.
Bene ualeas.
Romae XVI Calendas Apriles MCCCCLXXXVIII
(Epistularum libri I: 15 Pomponius Laetus Politiano ex editione haruardiana)Angelus Politianus Pomponio Laeto s. d.
Quas a te nuper accepi litteras ita gratas habui, mi Pomponi, ut me ab iis putem immortalitate donatum. Sed et semenstre calendarium mire fuit gratum, et quam ais tabulam bello Marsico factam, quae si eadem est quam Romae obiter legerim, uereor ut satis ex fide sit exscripta, siquidem Aimilius, non Aemilius erat in saxo, quam eandem diphthongum etiam super ipsa Panthei testudine adnotaueram.
Quod uero etiam (si diis placet) de obscuris poetarum me consulis, homo omnis litteraturae consultissimus, atque id mihi ex amore tribuis quod tibi ex uero debetur. Intellego quam tibi debeam, quam mihi faueas, quantum oneris sustineam. Dicam tamen quod sentio, tibique si non rem ipsam, studium certe meum uoluntatemque probabo.
Versiculi ipsi quos uere mendosos putas hi sunt uidelicet:Indigena aeterni rupem Iouis, hinc tibi Mauors
dant uirides post terga lacus, ubi deside mitra
foeta legat, partuque uirum fouet ipsa soluto. 1
hos equidem ita legendos arbitror:Inde Genetaei rupem Iouis, hinc Tibarenum
dant uirides post terga lacus, ubi deside mitra
foeta ligat, partuque uirum fouet ipsa soluto.
ut sit sensus: post Chalybas, promontorium Genetaei Iouis dant post terga, hoc est praeternauigant. Tum uirides lacus Tibarenorum, uirides scilicet quoniam pecore abundant adque ob id pascuis. Quibus scilicet Tibarenis mos est uti a parturientibus, iamque etiam partu liberatis, uxoribus uiri in lecto mitrati collocentur, et ipsi uicem puerperarum foueantur, curenturque. Quod ex Apollonio mira breuitate tralatum, cuius in libro secundo sunt hi uersus:Τοὺς δὲ μετ' αὐτίκ' ἔπειτα Γενηταίου Διὸς ἄκρην
γνάμψαντες σώοντο παρὲκ Τιβαρηνίδα γαῖαν.
ἔνθ' ἐπεὶ ἄρ κε τέκωνται ὑπ' ἀνδράσι τέκνα γυναῖκες,
αὐτοὶ μὲν στενάχουσιν ἐνὶ λεχέεσσι πεσόντες,
κράατα δησάμενοι: ταὶ δ' αὖ κομέουσιν ἐδωδῇ
ἀνέρας, ἠδὲ λοετρὰ λεχώια τοῖσι πένονται. 2
Addunt interpretes Apollonii scriptum id etiam a Nymphodoro in τισι Νόμοις. Tum Genetaeum promontorium a Genete fluuio uocatum, in quo templum sit hospitalis Iouis, quem ξένιον appellant. Idem eodem libro sic scribit Apollonius:ἄγχι δὲ ναιετάουσι πολύρρηνες Τιβαρηνοί,
Ζηνὸς Ἐυξείνοιο Γενηταίην ὑπὲρ ἄκρην. 3
Quo loco πολύρρηνες ab agnorum copia dicti, unde uirides lacus erudite dixit Valerius, ob pascua, ut arbitror. De Tibarenis etiam Orpheus in Argonauticis post Chalybas meminit statim, et eosdem Strabo libro XII Tibarnos appellat.
Quod autem de Eribote quaesieras, fuit is filius Teleonatis, de quo sic idem scribit Apollonius:Εἵπετο δ' Εὐρυτίων τε καὶ ἀλκήεις Ἐρυβώτης,
υἷες ὁ μὲν Τελέοντος, ὁ δ' Ἴρου Ἀκτορίδαο·
ἤτοι ὁ μὲν Τελέοντος ἐυκλειὴς Ἐρυβώτης,
Ἴρου δ' Εὐρυτίων. σὺν καὶ τρίτος ἦεν Ὀιλεύς· 4
Litteras contubernali tuo commendaticias ad oratorem Florentinum paulo negocio impetrabimus Laurentio Medice, qui si mihi quasi uni e minutioribus litteratis nihil non indulget, cur quicquam tibi litterarum principi deneget?
Vale, et si quid te dignum ex antiquitate habes, participa, quaeso, nobis, tui cupidissimis. Et Vasinio dic salutem meis uerbis.
Florentiae, IIII Calendas Maias MCCCCLXXXVIII
(Epistularum libri I: 16 XVI Politianus Pomponio Laeto indidem)
1 Valerii Flacci Argonautica V: 147-149
2 Apollonii Rhodii Argonautica II: 1009-1014
3 Apollonii Rhodii Argonautica II: 377-378
4 Apollonii Rhodii Argonautica I: 71-74
2 Apollonii Rhodii Argonautica II: 1009-1014
3 Apollonii Rhodii Argonautica II: 377-378
4 Apollonii Rhodii Argonautica I: 71-74
XL fere annis Politiano actis, cum diis aeuom degere coepit. Qua re nihil lugendum ut maiores nostri tam sancte uixere...
