equidem cum Accio poeta magno acumine praedito rumifero,
ei mihi, ut etiam haec aerumna mihi luctum addit luctibustandem ex probatione quam de physicis rebus ad alteram gradús partem adtinentem nihi boni acepi, immo mali cum mihi faciunda erit rursum intra paucos dies (Mercurii propinquae septimanae die). hodierno autem male cum sodalibus communem rem egi cum aerumna quaedam toto die me cepisset, pro certo iis nullo pacto nocui at ualde quasi alienus apud eos uidebar - qua re ualde afficior plus propter insolentiam meam erga eos quam ob id ipsum quod mali acceperim ex probatione. nunc rebus mathematicis studebo cum probatio sperata Veneris die est eiusdem generis quam ea de doctrina physica nuper habita (ad secundam spectans cursús partem tantum). ceterum, tametsi scholae iam remotae sunt quia tantumst temporis ad probationes, mane tamen ad studiorum uniuersitatem ii ut sodales uiserem, de mea probationis clade certior fierem cunctique cibum sumeremus, et studerem usque ad uesperum. primo traminis traiectu iterum de Amphitryone comoediam legi, postea uero tria ex libro Vergili bucolica excerpsi dulcia carmina.

0 commentarii:
Publicar un comentario en la entrada